Arcana Coelestia (Elliott) n. 4682

Previous Number Next Number See English 

4682. `Et somniavit Joseph somnium': quod significet praedicationem de Ipso, constat ex significatione `somniare somnium' quod {1} sit praedicare; et quia somnium de Josepho agit, `est praedicare de Divino Humano Domini'; quod `somnium' hic significet praedicationem, est quia in binis somniis Josephi continentur in summario omnia illa quae de Josepho praevisa et provisa sunt, seu in sensu interno quae de Divino Vero intra Ecclesiam talem qualis per `fratres Josephi' repraesentatur, seu qualis quae a fide incohat; et praeterea Divina Vera antiquitus manifestabantur vel per loquelam, vel per visiones, vel per somnia, et ex illis erant praedicationes; inde est quod per `prophetas' in Verbo, quibus verum Divinum manifestabatur vel per loquelam, vel per visiones, vel per somnia, significentur docentes vera, et in sensu abstracto, vera doctrinae, n. 2534; [2] similiter itaque per `videre visiones' et `somniare somnia'; ut apud Joelem, Effundam spiritum Meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae, senes vestri somnia somniabunt, juvenes vestri visiones videbunt: etiam super servos et {2} ancillas in diebus illis effundam spiritum Meum, iii 1, 2 [A.V. ii 28, 29];

`effundere spiritum super illos' pro instruere de veris, `prophetare' pro docere et praedicare illa, ita quoque `somnia somniare'; `senes' pro sapientibus, `juvenes' pro intelligentibus, `servi' pro scientibus: apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah Zebaoth, Ne attendite ad verba prophetarum prophetantium vobis, vanos reddunt illi vos;

visionem cordis sui loquuntur, non ex ore Jehovae.... Audivi quod dixerunt prophetae, qui prophetarunt in nomine Meo mendacium, dicendo, Somniavi, somniavi.... Propheta cum quo somnium, narret somnium, at cum quo verbum Meum, narret verbum Meum in veritate..... Ecce Ego contra prophetantes somnia mendacii, dictum Jehovae, narrant ea, et seducunt populum Meum per mendacia sua, xxiii 16, 25, 28, 32;

`prophetare' etiam hic pro docere et praedicare, sed ex somniis mendacii, quae sunt ex quibus `eorum praedicatio; [4] similiter alibi, ut Jer. xxix 8, 9; Zach. x 2: apud Mosen, Quando surgit in medio tui propheta, aut somnians somnium, qui dederit tibi signum aut prodigium, et veniat {3} signum aut prodigium, quod locutus est ad te, dicendo, Eamus ad deos alios, quos non novisti, et serviamus illis, non oboedies verbis prophetae istius, vel somnianti somnium isti:... et propheta iste {4}, et somnians somnium iste, occidetur, propterea quod locutus defectionem contra Jehovam Deum vestrum, Deut. xiii 2-4, 6 [A.V. 1-3, 5];

{5} `propheta et somnians somnium' uterque pro docente et praedicante, ibi falsa. @1 est somniare somnium praedicare de Divino Vero, quod ex Divino Humano Domini, nam illud per Josephum repraesentatur$ @2 i super$ @3 veniet$ @4 ille$ @5 i ibi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church