4683. `Et indicavit fratribus suis': quod significet coram illis qui a fide separata, constat a repraesentatione `fratrum Josephi' quod sint Ecclesia quae deflectit a charitate ad fidem, seu in sensu abstracto illa quae sunt fidei, de qua supra n. 4665, 4671, 4679, hic {1} qui sunt a fide separata a charitate quia sequitur `quod addiderint adhuc odisse illum' per quae significatur contemptus et aversio adhuc major. Se enim ita cum illa Ecclesia habet: cum primum incohat, charitatem praedicant sed modo ex doctrinali, ita ex scientifico, non autem ex ipsa charitate, ita non ab affectione seu corde; successu temporis sicut charitas et affectio obliteratur in corde, praedicant fidem, et tandem cum nulla amplius charitas, solam fidem et hanc salvificam dicunt absque operibus; tunc quoque opera non amplius vocant charitatis sed fidei, et nominant illa fructus fidei; [2] conjungunt quidem sic, sed solum ex doctrina, non autem ex vita; et quia in vita fidei seu in bono nihil salutis ponunt sed solum in fide, et tamen manifeste ex Verbo et quoque ex intellectuali suo sciunt quod doctrina nihil sit absque vita, seu quod fides nihil sit absque fructibus; salvificum fidei ponunt in confidentia, ut sic quoque a fructibus recedant, non scientes quod omnis confidentia trahat suum esse a fine vitae, et quod genuina confidentia non dabilis in nisi in bono, sed spuria et falsa etiam in malo: utque adhuc magis separent fidem a charitate, etiam persuadent quod confidentia solum unius momenti, etiam in ultimo vitae, salvet, utcumque vita anteacta fuit, quantumvis sciunt quod vita sua quemvis maneat post mortem et quod quisque secundum opera vitae suae judicabitur: ex his paucis constare potest qualis est fides separata a charitate, proinde qualis Ecclesia, quae fidem, non autem vitam fidei, essentialem facit. De falsis quae inde ut a sua scaturigine fluunt, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur. @1 i itaque$