Arcana Coelestia (Elliott) n. 4686

Previous Number Next Number See English 

4686. `Et ecce nos manipulantes manipulos in medio agri': quod significet docentes e doctrina, constat ex significatione `manipuli' quod sit doctrina, et inde `manipulare manipulos {1}' quod sit docere ex illa, de qua sequitur; et ex significatione `agri' quod sit Ecclesia, de qua n. 2971, 3766, 4440, 4443; medium agri' est interius in Ecclesia, ita {2} (o)sunt illi qui in fide alicujus charitatis; medium enim in sensu interno est quod interius et quod intimum est, n. 1074, 2940, 2973; sunt enim in omni Ecclesia qui in medio ejus seu qui intimi sunt, et sunt illi qui in charitate, hic qui in fide alicujus charitatis sunt {3}; apud illos Dominus praesens est quia Dominus in charitate est et per charitatem in fide, n. 4672; quod illi significentur, patet (o)etiam ex sequentibus, ex eo quod `manipulus Josephi surrexerit et circumdederint illum manipuli reliqui'; per `manipulum enim Josephi' significatur doctrina ex Divino Vero Domini. [2] Quod `manipulus' sit doctrina, est inde quia `ager' est Ecclesia, ut mox dictum, et `seges in est verum est doctrina in agro' in Ecclesia;

ita `manipulus in quo seges' est doctrina in qua verum; simile significant manipuli apud Davidem, Qui seminant in lacrima, cum cantu metent; eundo ibit et flendo, portans jactum seminis, sed veniendo veniet cum cantu, portans manipulos suos, Ps. cxxvi [5,] 6;

ubi de illis qui in captivitate spirituali fuerunt, et liberati;

`portare jactum seminis' pro instructione in veris, `venire cum cantu' pro affectionis veri laetitia, `portare manipulos' pro veri illius doctrinalibus. @1 illos$ @2 hoc est$ @3 hi sunt in charitate, hic in fide charitatis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church