Arcana Coelestia (Elliott) n. 4687

Previous Number Next Number See English 

4687. `Et ecce surrexit manipulus meus et etiam constitit': quod significet doctrinale de Domini Divino Humano, constat ex significatione `manipuli' quod sit doctrinale, de qua mox supra; et ex significatione `surgere et consistere' quod sit supremum quod regnaturum et quod adoraturi; hoc quod sit Divinum Humanum Domini, patet ex illis quae sequuntur (t)quod nempe `manipulo illi incurvaverint se undecim manipuli,' et in altero somnio `quod sol et luna et undecim stellae incurvaverint se Josepho,' per quae significatur supremum quod regnaturum et quod adoraturi, quapropter etiam Jacobus dicit, `an veniamus {1} ego et mater tua, et fratres tui, ad incurvandum nos tibi {2} terram?' Divinum Verum Domini est quod per `Josephum' repraesentatur, ut supra dictum; supremum ejus est Ipse Dominus, et supremum inter doctrinalia quod Humanum Ipsius sit Divinum. [2] Cum hoc supremo doctrinalium ita se habet:

Antiquissima Ecclesia, quae caelestis fuit et prae reliquis `homo' dicta est, adoravit Infinitum Esse et inde Infinitum Existens; et quia de Infinito Esse nullam perceptionem habere potuerunt, sed aliquam de Infinito inde Existente ex perceptibilibus quae in interno eorum homine, exque sensibilibus quae in externo, et ex aspectabilibus quae in mundo, ideo {3} adoraverunt Infinitum Existens in quo Infinitum Esse; Infinitum Existens in quo Infinitum Esse {4}, perceperunt ut Divinum Hominem, ex causa quia norunt quod Infinitum Existens ex Infinito Esse produceretur per caelum, quod quia est Maximus Homo correspondens omnibus et singulis quae in homine, ut ad finem capitum praecedentium ostensum est et ad finem aliquot sequentium {5} ostendetur, non aliam perceptionis ideam de Infinito Existente ab Infinito Esse potuerunt habere quam de Divino Homine; nam quicquid {6} per caelum sicut per Maximum Hominem ab Infinito Esse transit, hoc imaginem ejus secum habet in omnibus et in singulis. Cum Ecclesia illa caelestis coepit labi, praeviderunt quod Infinitum illud Existens non potuisset influxum habere in mentes hominum amplius et quod sic periturum genus humanum idcirco ex revelatione habuerunt quod nasceretur Qui Humanum in Se Divinum faceret, et sic fieret ipsum Infinitum Existens quale fuerat antea, et tandem unum cum Infinito Esse sicut etiam fuerat antea {7}; inde propheticum eorum de Domino in Gen. iii 15. [3] Hoc describitur ita apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; Hoc erat in principio apud Deum; omni per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est; in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum.... Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius sicut Unigeniti a Patre, plenus gratia et veritate, i 1-4, 14;

`Verbum' est Divinum Verum quod in Essentia sua est Infinitum Existens ab Infinito Esse, et est Ipse Dominus quoad Humanum Suum;

Hoc Ipsum est a Quo verum Divinum nunc procedit et influit in caelum, et per caelum in mentes humanas, consequenter quod regit et gubernat universum sicut id rexit et gubernavit ab aeterno idem enim et unum est cum Infinito Esse, nam conjunxit Divino Humanum, quod factum per id quod Humanum in Se etiam Divinum fecerit. Inde nunc constare potest quod supremum Veri Divini sit Domini Divinum Humanum, ac inde quod supremum inter doctrinali Ecclesiae sit quod Humanum Ipsius sit Divinum. @1 veniemus$ @2 i ad$ @3 idcirco$ @4 ex Infinito Esse$ @5 i adhuc$ @6 quid$ @7 i et quod sic non periturum genus humanum,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church