Arcana Coelestia (Elliott) n. 4739

Previous Number Next Number See English 

4739. Vers. 23-30. Et factum, sicut venit Joseph ad fratres suos, et exuebant Josephum tunica sua, tunica variorum colorum quae super eum. Et sumpserunt eum, et miserunt eum in foveam, et fovea vacua, nulla in illa aqua. Et sederunt ad comedendum panem, et sustulerunt oculos suos, et viderunt, et ecce (t)comitatus Jishmaelitarum venit e Gilead, et cameli illorum ferentes aromata, et resinam, et stacten, euntes ad deferendum ad Aegyptum. Et dixit Jehudah ad fratres suos, Quid lucri quod occidamus fratrem nostrum, et obtegamus sanguinem ejus? Ite et vendamus eunt Jishmaelitis, et manus nostra ne sit in eum, quia frater noster, caro nostra is; et auscultaverunt fratres illius. Et transiverunt viri Midianitae negotiatores, et extraxerunt, et ascendere fecerunt Josephum e fovea, et vendiderunt Josephum Jishmaelitis in viginti argenti; et adduxerunt Josephum Aegyptum. Et rediit Reuben ad foveam, et ecce nullus Joseph in fovea, et discidit vestes suas. Et rediit ad fratres suos, et dixit, Natus non amplius, et ego quo ego venio? `Factum sicut venit Joseph ad fratres suos' significat cum de Ipso praedicatum: `et exuebant Josephum tunica sua' significat apparentias veri quod discuterent et annihilarent: `tunica variorum colorum, quae super eum' significat apparentiarum quale quoad vera ex bono: `et sumpserunt eum, et miserunt eum in foveam' significat inter falsa: `et fovea vacua, nulla in illa aqua' significat quod tunc nihil verum: `et sederunt ad comedendum panem' significat appropriationem mali ex falso; `et sustulerunt oculos suos et viderunt' significat ulteriorem cogitationem: `et ecce comitatus Jishmaelitarum venit e Gilead' significat illos qui in bono simplici, in quali gentes: `et cameli illorum ferentes aromata, et resinam, et stacten' significat vera interiora naturalia; `euntes ad deferendum ad Aegyptum' significat instructionem ex scientificis: `et dixit Jehudah ad fratres suos' significat pravos in Ecclesia qui contra bonum quodcumque: `Quid lucri quod occidamus fratrem nostrum, et obtegamus sanguinem ejus?' significat quod inde nihil proficuum, et nihil altitudinis, si hoc prorsus exstingueretur: `ite et vendamus eum Jishmaelitis' significat quod agnoscant Ipsum qui in simplici bono: `et manus nostra ne sit in eum' significat quod {1} sint sine culpa: `quia frater noster, caro nostra is' significat quia acceptum quod ex illis: `et auscultaverunt fratres illius' significat condescendentiam: `et transiverunt viri Midianitae negotiatores' significat illos qui in vero illius boni: `et extraxerunt et ascendere fecerunt Josephum e fovea' significat auxilium ab illis ut non inter falsa: `et vendiderunt Josephum Jishmaelitis' significat receptionem ab illis qui in bono simplici, et abalienationem ab illis qui in fide separata: `in viginti argenti' significat aestimationem: `et adduxerunt Josephum Aegyptum' significat consultationem a scientificis: `et rediit Reuben ad foveam' significat fidem Ecclesiae in communi: `et ecce nullus Joseph in fovea' significat quod nulla fides amplius: `et discidit vestes suas' significat luctum: `et rediit ad fratres suos' significat docentes: `et dixit, Natus non amplius' significat quod fides in Ipsum nulla: `et ego quo ego venio?' significat ubi nunc Ecclesia. @1 ut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church