4740. `Factum, sicut venit Joseph ad fratres suos': quod significet cum de Ipso praedicatum, constat a repraesentatione `Josephi' quod sit `Verum Divinum' imprimis de Divino Humano Domini; hoc cum dicitur `venire ad illos,' est quod praedicetur illis; `fratres enim illius' repraesentant Ecclesiam quae in fide separata, quibus id praedicatum.