Arcana Coelestia (Elliott) n. 4776

Previous Number Next Number See English 

4776. `Fera mala comedit eum': quod significet quod cupiditates mali exstinxerint, constat ex significatione `ferae malae' quod sit mendacium ex vita cupiditatum, de qua n. 4729, proinde cupiditates;

et ex significatione `comedere' quod sit exstinguere, quia praedicatur de vero Ecclesiae. Ipsissimum Verum Ecclesiae est quod amor in Dominum et amor erga proximum sint primaria, Marc. xii 29-31; hoc (o)verum exstinguunt cupiditates; qui enim in vita cupiditatum sunt, non possunt esse in vita amoris et charitatis, sunt enim prorsus opposita; vita cupiditatum est se solum amare et non proximum nisi ex se seu propter se, inde exstinguunt apud se charitatem, et qui exstinguunt charitatem, etiam exstinguunt amorem in Dominum, nam non datur aliud medium amandi Dominum quam charitas, Dominus enim in charitate est; affectio charitatis est ipsa affectio caelestis, quae a solo Domino; inde constare potest quod cupiditates mali exstinguant ipsissimum verum Ecclesiae, quo exstincto excogitatur medium quod salvificum dicitur, nempe fides, quae cum separatur a charitate, tunc ipsa vera foedantur, nam tunc (t)non amplius scitur quid charitas, ne quidem quid proximus consequenter nec quid internum hominis et ne quidem quid caelum, nam internum hominis, et caelum in homine, est charitas, hoc est, benevelle alteri, societati, patriae, Ecclesiae, {1} regno Domini, et sic Ipsi Domino; inde concludi potest qualia vera Ecclesiae erunt, cum illa quae essentialia sunt, nesciuntur, et cum contraria illis nempe cupiditates regnant; cum vita cupiditatum de illis loquitur annon foedantur in tantum ut non amplius cognosci possint. [2] (s)Quod {3} nemo possit salvari nisi in bono charitatis vixerit, et sic imbuerit ejus affectiones, quae sunt benevelle aliis et ex benevelle illis benefacere; tum quod nemo usquam recipere possit vera fidei, nempe imbuere et appropriare illa sibi, quam qui in charitatis vita est, patuit mihi manifeste ab illis qui in caelo {4} cum quibus datum est loqui; ibi omnes sunt formae charitatis, pulchritudine et bonitate secundum charitatis quale;

jucundum, faustum et felix eorum ex eo est quod ex benevelle possint aliis benefacere; homo qui non in charitate vixerat, nusquam scire potest quod in benevelle et ex benevelle benefacere sit caelum et ejus gaudium, quia ejus caelum est benevelle sibi et ex hoc benevelle aliis benefacere, cum tamen hoc est infernum; nam caelum distinguitur ab inferno in eo quod, ut dictum, caelum sit ex benevelle benefacere, et infernum est ex malevelle malefacere; qui in amore erga proximum sunt, illi ex benevelle benefaciunt, at qui in amore sui sunt, illi ex malevelle malefaciunt; causa est quia neminem amant quam semet, et alios non nisi quantum se vident in illis, et illos in se; etiam hos odio habent, quod se manifestat ut primum recedunt et non ejus sunt; hoc se habet sicut latrones qui cum in consociatione sunt, se invicem amant, sed usque corde cupiunt {5} occidere, si praeda inde. [2] Ex his constare potest quid caelum, quod nempe sit amor erga proximum, et quid infernum, quod nempe sit amor sui; qui in amore erga proximum sunt, illi recipere possunt omnia vera fidei, et illa imbuere et sibi appropriare, nam in amore erga proximum inest omne fidei quia inest caelum et inest Dominus; qui autem in amore sui sunt, illi nusquam possunt recipere vera fidei, quia illi amori inest infernum, nec possunt aliter recipere vera fidei quam sui honoris et lucri causa, ita nusquam illa imbuere et sibi appropriare, sed quae imbuunt et sibi appropriant, sunt negativa veri; corde enim ne quidem credunt quod infernum ac caelum sint, nec quod vita post mortem, inde nec aliquid quod de inferno et caelo, deque vita post mortem dicitur, ita nihil prorsus quod de (t)fide et charitate ex Verbo et doctrina; apparent sibi credere cum in cultu sunt, sed hoc est inde quia implantatum est ab infantia eum statum tunc induere, ut primum autem extra cultum sunt, etiam extra illum statum sunt, et cum tunc cogitant in se, prorsus nihil credunt, et quoque secundum vitam amorum suorum excogitant faventia, quae vera dicunt, et quoque confirmant ex sensu litterali Verbi, cum tamen falsa sunt; tales sunt omnes qui in fide separata {6} sunt vita et doctrina. [4] Praeterea sciendum quod omnia insint amoribus, amores enim sunt qui faciunt vitam, proinde non nisi quam in amores influit vita Domini;

quales itaque amores sunt, tales sunt vitae, quia tales receptiones vitae; amor erga proximum recipit vitam caeli, et amor sui recipit vitam inferni; ita amori erga proximum inest omne caeli, et amori sui omne inferni; quod omnia insint amoribus, illustrari potest a pluribus in natura; animalia, tam quae super terra gradiuntur {7} quam quae in aere volant et in aquis natant, ferantur omnia secundum amores suos, et in amores illorum influunt quaecumque ad vitam illis conducunt, quae nempe ad victum, ad habitationem, adque procreationem; inde unumquodvis genus novit suam escam, novit suas mansiones, (o)et novit quae conjugialis eorum sunt, sicut {8} consociari, construere nidos, ponere ova, educare pullos; etiam apes aedificare cellulas {9}, exsugere {10} mella ex floribus, implere illis favos, et prospicere sibi pro hieme, immo agere aliquam formam regiminis sub imperante; praeter mirifica alia; haec omnia fiunt per influxum in amores eorum, {11} sunt modo formae affectionum eorum quae variant vitae effectus; (o)illa omnia amoribus illorum insunt; quid non inesset amori caelesti, si homo in illo esset? annon omne sapientiae et intelligentiae quod in caelo est? Inde etiam est quod qui in charitate vixerunt, et non alii, recipiantur in caelum, et quod ex charitate in potentia sint recipere et imbuere {12} omnia vera, hoc est, omnia fidei;

contrarium autem illis evenit qui in fide separata sunt, hoc est, in aliquibus veris et non in charitate; amores eorum recipiunt talia quae illis conveniunt, amores nempe sui et mundi quae contraria veris sunt, qualia sunt infernis.(s) @1 i et$ @2 i ac$ @3 i Haec sunt quae significantur per quod fera mala comederit eum. This was the end of number in A, but remainder was added on separate sheet, and these words were therefore omitted in recopying. Possibly they should have been at end of number.$ @4 i sunt$ @5 i se$ @6 i a charitate$ @7 sunt$ @8 ut$ @9 cellas$ @10 exsurgere I$ @11 i quia amoribus omnia insunt$ @12 ibi recipiendi et imbuendi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church