4777. `Discerpendo discerptus est Joseph': quod significet quod a falsis talis ut prorsus non sit, constat ex significatione `discerpi' quod sit a falsis dissipari, seu quod idem, a falsis talis ut prorsus non sit; sunt falsa ex malis seu ex cupiditatibus quae hic intelliguntur, n. 4770; de his videantur quae mox supra n. 4776 dicta sunt.