Arcana Coelestia (Elliott) n. 4799

Previous Number Next Number See English 

4799. Erant spiritus apud me ex alio orbe, de quo alibi, quorum fac erat diversa a faciebus hominum nostri orbis; erat prominens, imprimis circum labra, et praeterea libera; cum illis locutus sum de more illorum vivendi, statu conversationis inter se, dicebant quod inter se imprimis locuti sint per faciei variationes, praecipue per variationes circum labra, et quod affectiones expresserint per illa quae faciei sunt circum oculos, ita ut socii eorum inde plene comprehendere potuerint tam quid cogitarent quam quid vellent; hoc quoque ostendere mihi conabantur per influxum in mea labra, per varias plicationes et sinuationes circumcirca illa;

sed {1} variationes non potui recipere quia labra mea ab infantia talibus non initiata fuerant; at usque appercipere potui quid locuti per communicationem cogitationis eorum. Quod autem per labra {2} exprimi possit loquela in communi, constare mihi potest ex multiplicibus muscularium fibrarum seriebus inter se complicatis quae in labris sunt, quae ii evolverentur, et sic explicate et libere agerent, potuissent ibi sisti plures variationes, quae ignotae sunt illis apud quos fibrae illae musculares jacent compressae. [2] Quod talis eorum loquela ibi esset, est inde quia simulare nequeunt, seu aliud cogitare et aliud facie ostendere; in tali enim sincero inter se vivunt ut nihil quicquam abscondant a sociis, quin ilico sciant quid cogitant, quid volunt, tum quales sunt, et quoque quid patraverant, actus enim perpetrati apud illos qui in sincero sunt, insunt conscientiae, inde ab aliis ad primum aspectum possunt discriminari quoad vultus interiores seu animos {3}. [3] Ostenderunt mihi quod faciem non cogant, sed libere emittant; aliter ac apud illos qui a juventute assuefacti sunt simulare, nempe aliud loqui et agere quam cogitare et velle; horum facies contrahitur ut parata sit ad se variandum prout calliditas suadet; quicquid recondere vult homo, hoc contrahit faciem (o)ejus, quae ex contracto exporrigitur, cum quasi sincerum quid mentito depromitur. [4] Cum {4} legerem in Verbo Novi Testamenti de Domino, aderant spiritus illi et quoque aderant quidam Christiani, et perceptum quod hi scandala contra Dominum intus in se foverent, et quoque quod tacite illa communicare vellent; illi qui ex alio orbe, mirati quod tales essent, sed dicere illis datum est quod in mundo tales non fuerint ore sed corde, et quod etiam dentur qui Dominum praedicant etiamsi tales, et tunc commovent vulgus ad gemitus et quandoque ad lacrimas ex fictae pietatis zelo, ne hilum communicantes illa quae cordis eorum sunt: ad haec obstupuerunt illi quod tale dissidium interiorum et exteriorum, seu cogitationis et loquelae, dari possit, dicentes quod ii prorsus nesciant de tali dissidio, quodque impossibile illis sit aliud ore loqui et facie ostendere quam secundum cordis affectiones, et quod si aliter, disrumperentur (c)et perirent. @1 i has$ @2 illas$ @3 i et sic doceri ac reformari$ @4 This started a new number in A but number was then deleted.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church