Arcana Coelestia (Elliott) n. 4800

Previous Number Next Number See English 

4800. Paucissimi credere possunt quo spirituum et angelorum societates sint quibus correspondent singula apud hominem, tum quo plures societates sunt, ac quo plures in societate, quod eo melior et fortior correspondentia in multitudine enim unanima est fortitudo; ut scirem quod ita sit, ostensum est quomodo agunt et influunt in faciem, quomodo in musculos frontis, inque genarum, tum menti et juguli {1}; dabatur illis qui ad illam provinciam pertinebant, influere, et tunc secundum illorum influxum singula variabantur; quidam eorum etiam mecum loquebantur; sed illi non sciebant quod dicati essent provinciae faciei, nam cui provinciae dicati sunt, latet spiritus, non autem angelos. @1 cervicis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church