4801. (s) Quidam mecum locutus est qui tempore cum vixit in mundo, exteriora vera fidei prae aliis sciverat, sed usque non vitam fidei praecepti conformem egerat; se enim solum amaverat, et alios prae se contempserat credideratque quod inter primos futurus in caelo; sed quia talis, non aliam opinionem de caelo habere potuerat quam sicut de regno mundano; is cum in altera vita comperit quod caelum prorsus aliud esset, et quod illi primarii essent qui se non praetulerant aliis, imprimis {1} qui se non dignos misericordia crediderant et sic ex merito ultimos esse, indignatus est valde, et illa qua fidei ejus fuerunt in vita corporis, rejecit; is continuo violentiam inferre illis conabatur, qui ex provincia linguae erant; conatum illius per plures septimanas etiam persentiscere dabatur, et inde quoque scire quinam et quales sunt qui linguae correspondent, et quinam qui eis oppositi sunt.(s)