Arcana Coelestia (Elliott) n. 4874

Previous Number Next Number See English 

4874. `Et dixit, Sigillum tuum': quod significet tesseram consensus, constat ex significatione `sigilli' quod sit tessera consensus {1}; {2}quod `sigillum' sit tessera consensus, est inde quia per id antiquis temporibus confirmabantur decreta, quare (t)per sigillum ipsa confirmatio proprie significatur, et {3}testificatio quod ita esset*. Quod Tamar pro arrhabone ut mitteretur haedus caprarum quem postea non acceptabat, petierit ejus sigillum, panniculum et baculum, id involvit arcanum quod absque sensu interno neutiquam sciri potest; arcanum est quia `haedus caprarum' significabat conjugiale genuinum, consequenter {4}internum, nam omne genuinum {5}est simul internum, quod a parte Jehudae non erat, quapropter {6} nec haedum caprarum acceptabat, ut patet a sequentibus, sed loco ejus assumpsit externum, cum quo internum Ecclesiae quod per `Tamarem' significatur, conjungeretur;

externum Ecclesiae significatur per sigillum, panniculum, et baculum, per `sigillum' ipse consensus, per `panniculum' verum externum et per `baculum' potentia illius veri; illa quoque sunt pignora 2 conjunctionis externi seu naturalis hominis. Conjunctio veri {7}interni cum externo, seu cum religioso gentis Judaicae, repraesentatur per conjunctionem'. Tamaris cum Jehudah, prout nurus cum socero sub praetextu leviratus, et conjunctio religiosi gentis Judaicae cum interno Ecclesiae repraesentatur per conjunctionem Jehudae cum Tamare sicut cum meretrice; conjunctiones etiam prorsus similiter se habent; sed quale illarum non ita ad captum explicari potest; patet id manifeste coram angelis et spiritibus bonis, sistitur enim illis in luce caeli, in qua arcana Verbi sicut in clara die patent; secus ac in luce mundi quae apud hominem; paucis modo dicendum: repraesentativa quae apud posteros Jacobi instituta fuerunt, non fuerunt prorsus similia illis quae in Ecclesia antiqua; fuerunt quoad plurimam partem similia illis quae in Ecclesia ab Ebero instituta, quae Ecclesia Hebraea dicta fuit; in hac fuerunt plures cultus novi, sicut holocausta et sacrificia, quae in Antiqua Ecclesia ignota fuerunt, praeter alia; cum his repraesentativis non ita conjunctum fuit internum Ecclesiae sicut cum repraesentativis Ecclesiae Antiquae; quomodo autem {8}internum Ecclesiae cum repraesentativis apud gentem Judaicam conjunctum fuit et vicissim, hoc describitur in sensu interno per conjunctionem Tamaris cum Jehudah prout nurus cum socero sub praetextu leviratus, et per conjunctionem Jehudae cum Tamare {9}ut cum meretrice: de Ecclesia Hebraea videatur n. 1238, 1241, 1327, 1343, 3031, 4516, 4517; et quod sacrificia in hac Ecclesia, non in Antiqua fuerint, n. 923, 1128, 1343, 2180, 2818. @1 i de qua sequitur$ @2 A has this sentence (as far as *) at end of . A mark [ suggests its transposition but no further indication is given.$ @3 sic testificatum$ @4 i etiam$ @5 etiam simul est internum, et internum$ @6 i Thamar$ @7 externi I$ @8 cum illis$ @9 et I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church