4875. `Panniculum tuum': quo significet per verum, nempe tessera consensus, constat a significatione `panniculi' quod sit verum;
quod `panniculus' sit verum, est quia est inter illa quae ad vestes referuntur, et per `vestes' in genere significantur vera, ex causa quia sicut vestes investiunt carnem, ita vera bonum, n. 297, 2132, 2576, 4545 4763; ideo apud antiquos unumquodvis quo vestiebantur, {1}aliquod speciale et particulare verum significabat; inde aliud tunica, aliud chlamys, aliud toga, etiam aliud indumenta capitis, ut cidaris et tiara, et aliud indumenta femorum et pedum, ut femoralia, tibialia, et sic porro; `panniculus' autem significabat verum extimum seu infimum; erat etiam ex filis contortis, per quae significatur veri talis determinationes; tale etiam verum significat panniculus apud Mosen, Omne vas apertum, super quo non operculum panniculus, immundum id, Num. xix 15;
per quod significatum est quod nihil indeterminatum erit, quod enim indeterminatum, hoc 'apertum' est; sunt etiam extima vera ad quae interiora vera determinantur et in quibus terminantur. @1 aliquid$