Arcana Coelestia (Elliott) n. 4943

Previous Number Next Number See English 

4943. In inferiore terra sub pedibus et plantis, etiam sunt illi qui meritum posuerunt in beneactis et operibus; plures eorum sibi apparent ligna secare; locus ubi sunt, est frigidior et videntur sibi calorem acquirere per laborem suum; cum illis etiam locutus sum, et illis dicere datum, numne vellent ex loco illo exire;

dicebant quod adhuc per laborem non meruerint; at eum status ille transactus est, tunc inde eximuntur. Sunt etiam illi naturales, quia velle mereri salutem, non est spirituale; et praeterea praeferunt se aliis, {1} quidam etiam eorum contemnunt alios; illi si non gaudium prae reliquis in altera vita recipiunt, indignantur contra Dominum, quapropter cum secant ligna, quandoque apparet quasi quid Domini sub lignis, et hoc ex indignatione: sed quia vitam piam egerunt, et ex ignorantia ita fecerunt, in qua aliquid innocentiae fuit, ideo aliquoties angeli ad illos mittuntur, et illos consolantur; et praeterea apparet illis desuper a sinistro quandoque sicut ovis, ex qua visa etiam consolationem accipiunt. @1 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church