Arcana Coelestia (Elliott) n. 4944

Previous Number Next Number See English 

4944. Qui e mundo ex Christiano orbe veniunt, et vitam moralem bonam egerunt et aliquid charitatis erga proximum habuerunt, at spiritualia parum curaverunt, quoad plurimam partem mittuntur in loca sub pedibus et plantis et ibi tenentur usque dum naturalia in quibus fuerunt, exuant, ac spiritualia et caelestia quantum possunt secundum vitam, imbuant{1}; quae cum imbuerunt, {2} elevantur abinde ad societates caelestes; vidi aliquoties emergentes, et illorum laetitiam quod in lucem caelestem venirent. @1 It is interesting to note in A that S wrote imbu d, induant d, imbuant$ @2 i tunc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church