Arcana Coelestia (Elliott) n. 4957

Previous Number Next Number See English 

4957. Ex his constare potest quod Divina fuerint intus omnibus quae Dominus locutus est, tametsi apparent coram illis qui in solis mundanis et magis coram illis qui in corporeis sunt, sicut talia quae unusquisque homo loqui posset, immo qui in corporeis sunt; ad illa et reliqua (t)verba Domini dicturi quod in illis non tanti gratia, proinde nec tantum pondus sit quantum in sermone et praedicatione illorum hujus saeculi qui ex eruditione cum eloquio loquuntur; cum tamen horum sermo et praedicatio est sicut squama et palea respective ad nuclearia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church