4958. Quod `esurire' sit ex affectione desiderare bonum, est quia panis in sensu interno est bonum amoris et charitatis, et cibus in genere est bonum, n. 2165, 2177, 3478, 4211, 4217, 4735; quod `sitire' sit ex affectione desiderare verum, est quia vinum et quoque aqua sunt verum fidei; quod vinum, n. 1071, 1798, quod aqua, n. 2702; quod `peregrinus' sit qui instrui vult, videatur n. 1463, 4444; quod `nudus' sit qui agnoscit quod nihil boni et veri in se sit; quod `aegrotus' qui in malo; et `vinctus seu in carcere' qui in falso, patet a pluribus locis in Verbo ubi nominantur.