Arcana Coelestia (Elliott) n. 4994

Previous Number Next Number See English 

4994. `Non ipse magnus in domo hac prae me': quod significet quod bonum illud tempore prius non statu, constat `ex significatione `non magnus esse in domo prae me' seu non major esse quod sit ex aequo esse dominia, proinde quod prius sit unum et alterum; ex serie in sensu interno patet quod bonum naturale non spirituale tempore prius sit, et quod bonum naturale spirituale statu prius sit, ut quoque liquet {1} ab illis quae supra n. 4992 ostensa sunt. Prius statu est eminentius esse quoad quale. @1 patet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church