4995. Et non prohibuit a me quicquam nisi temet': quod significet quod vero boni illius vetitum sit conjungi, constat ex significatione `prohibuisse a se' quod sit vetitum esse; et a significatione `uxoris' quae est quam prohibuit, et hic per `temet' intelligitur: quod sit verum naturale non spirituale, de qua n. 4988.