Arcana Coelestia (Elliott) n. 5037

Previous Number Next Number See English 

5037. {1} Quod `dari in domum carceris' et `ibi vinctus teneri' sit mitti in tentationes quoad falsiloquium contra bonum, est inde quia `domus carceris' vocatur omnis ille locus proxime sub planta pedis et circumcirca ubi illi tenentur qui in vastatione sunt, hoc est, illi qui in principiis falsi et in vita mali ex falso fuerunt, et tamen in bono quoad intentiones; tales non recipi in caelum possunt priusquam principia falsi exuerunt, et quoque jucundum vitae quod fuit inde; qui ibi sunt, mittuntur in tentationes, nam principia falsi et jucunda vitae inde non nisi quam per tentationes ejici queunt; locus ubi illi sunt, seu potius status in quo sunt, significatur in genere per `domum carceris' et ipsa loca per `foveas'; de vastationibus in altera vita, videantur n. 698,699, 1106-1113, 2699, 2701, 2704. Illi qui in vastationibus sunt, vocantur `vincti', non quod in aliquo vinculo sint sed quod in non libero quoad cogitationes priores et inde affectiones; quod tales sint qui in Verbo intelliguntur per `vinctos' et `qui in Carcere' {2}, patet (o)ex Verbo alibi; ut apud Esaiam, Dabo Te in foedus populi, in lucem gentium, ad aperiendum oculos caecos, ad educendum e carcere vinctum, e domo claustri sedentes in tenebris, xlii (x)6, 7;

ubi de Domino ac Ipsius Adventu; hic `aperire oculos caecos et educere e carcere vinctum et e domo claustri sedentes in tenebris' pro illis qui in ignorantia boni et veri sunt, qui usque in desiderio sunt sciendi et imbuendi illa; sed carcer hic in lingua originali alia voce {3} exprimitur: [3] apud eundem, Juvenes omnes in domibus carcerum absconduntur, facti sunt in praedam, et non eripiens, et non dicens, Educ, xlii 22;

`juvenes' in sensu interno sunt vera fidei, quae `in domibus carcerum abscondi et fieri in praedam' dicuntur, cum non amplius agnoscuntur: apud eundem, Erit in die illo, visitabit Jehovah super exercitum altitudinis in altitudine, et super reges humi super humo, et colligentur vinctus super fovea, et claudentur super claustro; post multitudinem dierum visitabuntur, xxiv 21, 22;

`vinctus super fovea' pro illis qui in vastationibus, seu pro illis qui in tentationibus: [4] apud eundem, Quid facietis die visitationis et vastationis? e longinquo veniet {4}, ad quem fugietis pro auxilio?... qui non incurvavit se, infra vinctum et infra occisos cadent, x 3, 4;

`infra vinctum' pro {5} inferno quod est sub locis vastationis;

`occisi' pro illis qui apud se per principia falsi exstinxerunt vera fidei in minore gradu quam confossi, de quibus n. 4503: [5] apud Zachariam, Loquetur pacem gentibus, et erit dominari Ipsius a mari usque ad mare, et a flumine usque ad fines terrae:

etiam quod ad Te, per sanguinem foederis Tui, emittam vinctos e fovea in qua non aqua. Revertimini ad munimentum vincti spei, ix 10-12;

`emittere vinctos e fovea' pro illos qui in vastatione sunt et qui in tentatione; quod loca ubi illi qui in vastatione, dicantur `foveae', videatur n. 4728, 4744 apud Davidem, Exaudit egenos Jehovah, et vinctos suos non spernit, Ps. lxix 34 [A.V.33]:

apud eundem,

Veniat ante Te gemitus vincti, Ps. lxxix 11:

apud eundem,

Jehovah e caelis ad terram respexit, ad audiendum gemitum vincti, ad aperiendum filiis mortis, Ps. cii 20, 21 [A.V. 19, 20];

`vincti' pro illis qui in vastatione, et qui in tentationibus: apud Esaiam,

In tempore beneplaciti respondi Tibi, et in die salutis audivi Te, custodivi etiam Te, et dedi in foedus populi, ad restituendum terram, ad partiendum hereditates vastatas, ad dicendum vinctis, Exite, eisque qui in tenebris, Revelamini; super viis pascent, et in omnibus clivis pascuum bonum; et non esurient, neque sitient, xlix 8, 9, [10]:

[6] apud eundem,

Spiritus Domini Jehovae super me, unxit Jehovah me, ad evangelizandum pauperibus misit me, et ad obligandum fractos corde, ad praedicandum captivis libertatem, et vinctis {6}, oculis capto, ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae, lxi 1, 2:

apud Davidem,

Jehovah Qui facit judicium oppressis, Qui dat panem esurientibus, Jehovah Qui solvit vinctos, Jehovah Qui aperit caecos, Jehovah Qui erigit incurvatos, Jehovah Qui amat justos, Jehovah Qui custodit peregrinos, pupillum et viduam sustentat, Ps. cxlvi 7-9;

`vincti' pro illis qui in vastatione et tentationibus sunt propter falsa. Ex his locis etiam patet quinam per `vinctos' seu illos qui in carcere, et similiter quinam per `esurientes, sitientes, peregrinos' intelliguntur apud Matthaeum,

Tunc dicet Rex iis qui a dextris Ipsius,... Esurivi et dedistis Mihi edere, sitivi et potastis Me, peregrinus fui et collegistis Me, nudus et circuminduistis Me, aegrotus et visitastis Me, in carcere fui et venistis ad Me, xxv 34-36;

de quibus videantur in praemissis ad hoc caput, n. 4954-4958.

@1 In A this number was a continuation of the preceding; 5037 is there inserted in the middle of a line.$ @2 in domo carceris$ @3 In Gen. vv. 20-22 [ ] (sohar), in Isai. xlii 7 [ ] (masger)$ @4 venit I$ @5 i in$ @6 See note to n. 2906.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church