Arcana Coelestia (Elliott) n. 5038

Previous Number Next Number See English 

5038. `Locum in quo vincti regis vincti': quod significet statum ubi illi qui in falsis, constat a significatione `loci' quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321, 4882; a significatione `vinctorum regis' quod sint illi qui in falsis, et quia in falsis, in vastatione sunt, et qui regenerantur in mundo in tentatione; tentatio enim est vastatio falsi et simul confirmatio veri: `vincti regis' dicuntur quia `rex' in sensu interno est verum, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4789, 4966; vincti itaque ejus sunt qui in falso sunt {1}. Etiam loca ubi vincti regis, dicebantur `foveae,' quare dixit Josephus,

Furto ablatus sum e terra Hebraeorum, et etiam hic non feci quicquam, quod posuerint me ii, fovea, cap. seq. vers. 15;

de `fovea' quod sit locus vastationis, videatur n. 4728, 4744.

@1 qui itaque non in vero sed in falso sunt significantur per vinctos regis;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church