Arcana Coelestia (Elliott) n. 5086

Previous Number Next Number See English 

5086. `Locum ubi Joseph vinctus': quod significet statum caelestis naturalis nunc quoad illa, constat ex significatione `loci' quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321, 4882; ex repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste {1}spiritualis e rationali, de qua n. 4286, 4585, 4592, 4594, 4963, hic caeleste naturalis, quia nunc in naturali a quo tentationes, n. 5035, 5039; et ex significatione `vinctus' quod sit status tentationum, de qua n. 5037; in capite priore actum est de statu tentationum caelestis spiritualis in naturali quoad illa quae fuerunt interioris naturalis, hic nunc quoad illa quae sunt exterioris. @1 spirituale$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church