Arcana Coelestia (Elliott) n. 5087

Previous Number Next Number See English 

5087. `Et praefecit princeps satellitum Josephum illis': quod significet quod caeleste naturalis ex primariis interpretationi illa doceret, constat ex significatione `principis satellitum' quod sint primaria interpretationi, de qua n. 4790, 4966, 5084; ex repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste naturalis, de qua mox supra n. 5086; et ex significatione 'praefici' quod hic sit docere;

qui enim praeficitur illis quae rejiciuntur explorationis seu emendationis causa, ille munere docendi fungitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church