Arcana Coelestia (Elliott) n. 5094

Previous Number Next Number See English 

5094. `Pincerna et pistor': quod significet de sensualibus utriusque generis, constat ex significatione `pincernae' quod sit sensuale subordinatum parti intellectuali, de qua n. 5077; et ex significatione `pistoris' quod sit sensuale subordinatum parti voluntariae, de qua n. 5078; quod haec rejecta sint ab interiore naturali, supra n. 5083, 5089 dictum; at sciendum quod ipsa sensualia non rejecta sint, nempe quae sunt visus, auditus, olfactus, gustus, tactus, nam ex his vivit corpus, sed intuitiones seu cogitationes ex illis, tum affectiones ac cupidines ex illis;

in memoriam externam seu naturalem hominis intrant objecta e mundo per sensualia illa ab una parte, et in illam intrant objecta per rationalia ab altera parte; haec se in memoria illa separant; quae intrarunt per rationalia, se locant interius, quae autem intrarunt per sensualia, se locant exterius; inde naturale fit duplex, nempe interius et exterius, ut quoque supra dictum; [2] naturale interius est quod repraesentatur per `Pharaonem regem Aegypti', naturale autem exterius per `pincernam et pistorem'; qualis differentia sit, constare potest ex intuitionibus rerum seu cogitationibus et inde conclusionibus; qui cogitat et concludit ex interiore naturali, is quantum per rationale hausit, tantum est rationalis; at qui cogitat et concludit ab exteriore naturali, is quantum ex sensualibus hausit, tantum est sensualis; talis homo etiam vocatur sensualis homo, alter vero rationalis naturalis. Homo cum moritur, omne naturale secum habet, et quale in mundo apud illum formatum est, tale quoque manet; quantum imbuerat ex rationali, tantum quoque rationalis est, et quantum ex sensuali tantum est sensualis;

differentia est quod naturale quantum hauserat et appropriaverat sibi ex rationali, tantum spectet sensualia quae sunt naturalis exterioris infra se, et tantum dominetur his, vilipendendo et rejiciendo fallacias quae inde; at naturale quantum hauserat et appropriaverat sibi ex sensualibus corporis, (o)quod tantum spectet rationalia sicut infra se, illa vilipendendo et rejiciendo; [3] sicut pro exemplo: rationalis naturalis homo potest comprehendere quod homo non vivat ex se, sed per influxum vitae per caelum a Domino; at sensualis homo hoc non potest comprehendere, dicit enim quod sentiat et appercipiat manifeste quod vita sit in se, et quod contra sensum loqui sit vanum. Sit etiam pro exemplo: rationalis naturalis homo comprehendit quod caelum et infernum sit, (o)at sensualis homo illa negat quia non capit quod purior mundus quam quem oculis videt, detur; rationalis naturalis homo comprehendit quod sint spiritus et angeli qui inconspicui; at sensualis homo non comprehendit, putando nihil esse quod non videt et tangit. [4] (o)Sit quoque pro exemplo: (m)rationalis naturalis homo comprehendit quod intelligentis sit intueri fines, ac praevidere et disponere media ad finem quendam ultimum; is cum spectat naturam ex ordine rerum, videt {1} quod natura sit complexus mediorum, (o)et tunc appercipit quod Supremum Ens intelligens disposuerit illa; sed ad quem finem ultimum, non videt nisi spiritualis fiat; at sensualis homo non comprehendit quod aliquid {2} distinctum a natura dari queat, ita nec quod aliquod Ens quod supra naturam {3};

quid intelligere, quid sapere, quid intueri fines, et disponere media, non capit nisi dicatur naturale, et cum dicitur naturale, ideam de illis habet qualem artifex de automato.(n) Ex his paucis constare potest quid intelligitur per interius naturale et exterius naturale; et per quod sensualia rejecta sint, quod nempe non illa quae sunt visus, auditus, olfactus, gustus et tactus in corpore, sed quod conclusiones inde de interioribus.

@1 i et$ @2 aliquod$ @3 i hanc enim videt et hanc sentit, non autem illud$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church