5095. `Qui regi Aegypti': quod significet quae subordinata interiori naturali, constat ex repraesentatione Pharaonis seu `regis Aegypti' in hoc capite quod sit status naturalis novus, de qua n. 5079, 5080, consequenter interius naturale, nam hoc novum factum; quid interius naturale, et exterius, mox supra n. 5094 videatur. Qualis sensus Verbi internus in historicis et in propheticis{1} est, paucis dicendum: ubi in sensu historico memorantur plures personae, sicut hic Josephus, Pharaoh, princeps satellitum, pincerna, pistor, in sensu interno quidem significant varia, sed solum in una persona; causa est quia `nomina' significant res; sicut hic `Josephus' repraesentat Dominum quoad caeleste spirituale e rationali et quoque in naturali, `Pharaoh' Ipsum quoad statum naturalis novum, seu quoad interius naturale, `pincerna et pistor' quoad illa quae sunt externi naturalis; talis est sensus internus; similiter alibi, ut ubi nominantur Abrahamus, Jishakus et Jacobus, in sensu litterae sunt tres personae, at in sensu supremo omnes tres Dominum repraesentant, nempe `Abrahamus' Ipsum Divinum, `Jishakus' Divinum Intellectuale, et `Jacobus' Divinum Naturale Ipsius; etiam apud Prophetas ubi quandoque locutio fit per mera nomina, sive personarum, sive regnorum, sive urbium, et usque simul unam rem sistunt et describunt in sensu interno; qui hoc non novit, facile potest a sensu litterae auferri in varia, et sic dissipari idea rei unius.
@1 propheticis ejus$