Arcana Coelestia (Elliott) n. 5109

Previous Number Next Number See English 

5109. Vers. 9-13. Et narravit princeps pincernarum somnium suam Josepho, et dixit ei, In somnio meo, et ecce vitis coram me. Et in vite tres propagines, et illa sicut germinans, ascendit flos illius, et maturuerunt botri illius, uvas. Et scyphus Pharaonis in manu mea, et accepi uvas, et expressi illas ad scyphum Pharaonis, et dedi scyphum super volam Pharaonis. Et dixit illi Joseph, Haec interpretatio illius; tres propagines tres dies illae. In adhuc tribus diebus extollet Pharaoh caput tuum et reducet te super stationem tuam, et dabis scyphum Pharaonis in manum illius, secundum morem priorem, quo fuisti pincerna illius. `Et narravit princeps pincernarum somnium suum Josepho' significat quod caeleste spiritualis apperciperet eventum de illis quae fuerunt sensualis parti intellectuali subjecti, quae hactenus rejecta: `et dixit ei significat revelationem ex perceptione: `In somnio meo' significat praedictionem `et ecce vitis coram me' significat intellectuale:

`et in vite tres propagines' significat derivationes inde usque ad ultimam: `et illa sicut germinans' significat influxum per quem renascentia: `ascendit flos illius' significat statum prope regenerationem: `et maturuerunt botri illius, uvas' significat conjunctionem veri spiritualis cum bono caelesti: `et scyphus Pharaonis in manu mea' significat influxum interioris naturalis in exterius, et receptionis initium: `et accepi uvas, et expressi illas ad scyphum Pharaonis' significat influxum reciprocum in bona ex origine spirituali ibi: `et dedi scyphum super volam Pharaonis' significat appropriationem ab interiore naturali: `et dixit illi Josephi, Haec interpretatio illius' significat revelationem a perceptione a caelesti in naturali quid in se haberet: `tres propagines tres dies illae' significat derivationes continuas usque ad ultimam: `in adhuc tribus diebus' significat quod tunc novum:

extollet Pharaoh caput tuum' significat provisum et inde conclusum:

`et reducet te super stationem tuam' significat quod illa quae sunt sensualis parti intellectuali subjecti, redigerentur in ordinem, ut ultimo loco sint: `et dabis scyphum Pharaonis in manum illius' significat ut inde inserviant interiori naturali: `secundum morem priorem' significat ex lege ordinis: `quo fuisti pincerna illius' significat sicut sensualia illius generis solent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church