Arcana Coelestia (Elliott) n. 5110

Previous Number Next Number See English 

5110. `Et narravit princeps pincernarum somnium suum Josepho':

quod significet quod caeleste spiritualis apperciperet eventum de illis quae fuerunt sensualis parti intellectuali subjecti, quae hactenus rejecta, constat ex repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4585, 4592, 4594, 4963; ex significatione `somnii' quod sit praevidentia, et inde eventus, de qua supra n. 5091, 5092, 5104, ita eventus praevisus seu apperceptus; et ex significatione `principis pincernarum' quod sit sensuale parti intellectuali subjectum in genere, de qua n. 5077, 5082; quod rejectum, intelligitur per quod in custodia, n. 5083, 5101; ex his patet quod istorum verborum ille sensus internus sit;

quod etiam Josephus per quem caeleste spiritualis repraesentatur, eventum apperceperit, a sequentibus constat. [2] Caeleste spiritualis dicitur, et intelligitur Dominus, abstracte de Ipso quoque dici potest, quia est Ipsum Caeleste ac Ipsum Spirituale, hoc est, est Ipsum Bonum ac Ipsum Verum; quae quidem apud hominem non concipi possunt abstracte a persona, quia naturale in singulis cogitationis ejus adjunctum est at usque cum cogitatur quod omne quod in Domino, Divinum sit, et quod Divinum sit supra omne cogitationis, et prorsus incomprehensibile etiam angelis, consequenter si tunc abstrahitur id quod comprehensibile est, remanet Ipsum Esse et Existere, quod nempe sit Ipsum Caeleste ac Ipsum Spirituale, hoc est, Ipsum Bonum et Ipsum Verum. [3] At usque quia homo talis est ut prorsus nullam cogitationis ideam habere possit de abstractis, nisi {1} adjungat aliquod naturale quod intraverat e mundo per sensualia, absque tali enim cogitatio ejus perit sicut in abysso et dissipatur, idcirco ne Divinum apud hominem corporeis et terrestribus prorsus immersum periret, et apud quem maneret, conspurcaretur idea immunda, et una omne caeleste et spirituale quod a Divino, idcirco placuit Jehovae Se sistere actualiter qualis est et qualis apparet in caelo, nempe sicut Divinus Homo; omne enim caeli conspirat ad formam humanam, ut constare potest ab illis quae ad finem capitum de correspondentia omnium hominis cum Maximo Homine quod est caelum, ostensa sunt; Hoc Divinum, seu Hoc Jehovae in caelo, est Dominus ab aeterno; idem quoque suscepit Dominus cum glorificavit seu Divinum fecit in Se Humanum; quod etiam manifeste patet ex forma in qua apparuit coram Petro, Jacobo, et Johanne cum transformatus, Matth. xvii 1, 2; et quoque in qua aliquoties apparuit prophetis; inde nunc est quod unusquisque de Ipso Divino cogitare possit ut de Homine, et {2} tunc de Domino, in Quo omne Divinum Trinum perfectum est {3}; in Domino enim Ipsum Divinum est Pater, Divinum illud in caelo est Filius, et Divinum inde procedens est Spiritus Sanctus, Qui quod unum sint, ut Ipse docet, exinde constat.

@1 i simul$ @2 at$ @3 I has et between Divinum and Trinum. A had in Quo omne Divinum perfectum est, et omne Trinum perfectum est; d 1st perfectum est and 2nd omne. It is probable that et also should have been deleted, as only part of omne is. Text is then greatly simplified.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church