Arcana Coelestia (Elliott) n. 5114

Previous Number Next Number See English 

5114. `Et in vite tres propagines': quod significet derivationes inde usque ad ultimam, constat ex significatione `vitis' quod sit intellectuale, de qua mox supra n. 5113; ex significatione `trium' quod sint completum et continuum usque ad finem, de qua n. 2788, 4495; et ex significatione `propaginum' quod sint derivationes; cum enim vitis est intellectuale, propagines non aliud sunt quam derivationes inde, et quia tres significant continuum usque ad finem, seu a primo usque ad ultimum, per `tres propagines' significantur derivationes ab intellectuali ad ultimum quod est sensuale; primum enim in ordine est intellectuale, et ultimum est sensuale; intellectuale (t)in communi est visuale interni hominis, quod a luce caeli quae a Domino, videt, et quod videt, omne est spirituale et caeleste;

sensuale autem in communi est externi hominis, hic sensuale visus quia hoc correspondet et subordinatum est intellectuali; illud sensuale a luce mundi quae a sole, videt, et quod videt, omne est mundanum, corporeum et terrestre. [2] Dantur in homine derivationes ab intellectuali quod est in luce caeli, ad sensuale quod est in luce mundi; nisi darentur, sensuale non potuisset ullam vitam qualis est humana, habere; vita sensuali hominis {1} non est ex eo quod videat ex luce mundi, nam lux mundi in se nullam vitam habet, sed ex eo quod videat ex luce caeli, nam haec lux vitam in se habet; cum haec lux incidit apud hominem in illa quae sunt ex luce mundi, tunc vivificat illa, et facit ut videat objecta intellectualiter, ita sicut homo; inde homini ex scientificis quae enata sunt ex illis quae in mundo viderat et audiverat, proinde ex illis quae intraverant per sensualia, intelligentia et sapientia, et ex hac vita civilis, moralis, et spiritualis. [3] Quod in specie derivationes attinet, sunt illae apud hominem tales ut paucis exponi nequeant; sunt gradus sicut scalae inter intellectuale et sensuale, sed gradus illos nemo potest capere nisi sciat quomodo cum illis se habet, quod nempe inter se distinctissimi sint, et quod tam distincti ut interiores existere et subsistere possint absque exterioribus, non autem exteriores absque interioribus; sicut pro exemplo: spiritus hominis subsistere potest absque corpore materiali, et quoque actualiter subsistit cum per mortem separatur a corpore; spiritus hominis in gradu interiore est, et {2} corpus in exteriore; similiter etiam se habet cum spiritu hominis post mortem; si inter beatos est, in ultimo gradu ibi est cum in primo caelo, in interiore gradu {3} cum in secundo, et in intimo cum in tertio; et cum in hoc est, tunc quidem simul est in reliquis, sed hi quiescunt apud illum, paene sicut corporeum apud hominem quiescit in somno, at cum differentia quod interiora apud angelos tunc in summa vigilia sint; totidem itaque distincti gradus apud hominem dantur, quot sunt caeli, praeter ultimum, qui est corpus cum sensualibus ejus. [4] Ex his aliquatenus constare potest quomodo se habet cum derivationibus a primo ad ultimum, seu ab intellectuali ad sensuale; vita hominis quae a Divino Domini, transit per hos gradus ab intimo ad ultimum, et ubivis derivatur, fitque communius et communius, et in{4} ultimo communissimum;

derivationes in gradibus inferioribus sunt modo compositiones, seu aptius, conformationes singularium et particularium graduum superiorum successive, cum adjectis talibus e puriore natura, et dein ex crassiore quae pro vasis continentibus inservire possunt;

quibus vasis resolutis, singularia et {5} particularia interiorum graduum, quae inibi conformata fuerunt, redeunt ad proxime superiorem gradum: et quia apud hominem est nexus cum Divino, et intimum ejus (t)est tale ut Divinum recipere possit, nec solum recipere, sed etiam sibi appropriare per agnitionem et affectionem, ita per reciprocum, idcirco homo quia ita implantatus est Divino, nusquam mori potest, est enim in aeterno et infinito, {6} non modo per influxum inde, sed etiam per receptionem; [5] inde videri potest quam indocte et inaniter illi cogitant de homine qui comparant illum animalibus brutis, et credunt non victurum illum post mortem magis quam illa, non considerantes quod apud (t)animalia bruta nulla receptio, et per aliquam agnitionem et affectionem appropriatio reciproca Divini sit, et inde conjunctio;

et cum status illorum talis est, quod formae recipientes vitae eorum non aliter possint quam dissipari; transit enim apud illa influxus per organicas eorum formas usque in mundum, et ibi terminatur et evanescit, nec usquam redit.

@1 homini$ @2 at$ @3 est$ @4 inque$ @5 seu$ @6 i hoc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church