5179. Quondam anxium appercepi in inferiore parte ventriculi, ex quo mihi constabat quod adessent tales spiritus; locutus cum illis, {1}dicendo quod praestet ut recedant, quia sphaera illorum quae inducit anxietatem, non convenit sphaeris illorum spirituum qui apud me sunt; tunc sermo fuit cum illis de sphaeris, quod nempe sphaerae spirituales quamplurimae circum hominem sint, et quod homines non sciant nec scire velint quod sint, ex causa quia negant omne id quod vocatur spirituale, et quidam quicquid non videtur et tangitur; ita {2} quod sphaerae aliquae e spirituali mundo sint circum hominem ejus vitae convenientes, et quod homo per sphaeras illas in societate sit cum spiritibus similis affectionis, et quod inde plurima existant, quae homo qui naturae omnia tribuit, vel negat, vel occultiori naturae adscribit; sicut pro exemplo, id quod fortunae adscribitur, quidam enim per experientiam prorsus persuasi sunt quod aliquid occulte operans sit, quod vocatur fortuna, sed non sciunt unde; quod tale sit ex sphaera spirituali, et quod sit ultimum Providentiae, alibi, ex Divina Domini Misericordia, ex testato per experientiam {3}dicetur. @1 dicens$ @2 i quoque$ @3 A d ostendetur, i dicetur$