Arcana Coelestia (Elliott) n. 5180

Previous Number Next Number See English 

5180. Sunt genii et spiritus qui capiti inducunt speciem suctionis seu attractionis, taliter ut locus ubi talis attractio seu suctio existit, doleat; {1}sensus manifestus suctionis apperceptus est, sicut assugeretur membrana ad plenum sensum, alii num potuerint sustinere prae dolore, ambigo, sed quia assuefactus hoc tandem absque dolore saepius sustinui; praecipuus suctionis locus fuit in vertice capitis, et inde se propagavit versus regionem auris sinistrae, tum versus regionem oculi sinistri; quae versus oculum, fuit a spiritibus; quae versus aurem, fuit a geniis;

hi et illi sunt qui ad provinciam cisternae et ductuum chyli pertinent, quo etiam chylus ab undequaque attrahitur, tametsi etiam simul impellitur. Praeterea alii erant qui agebant intus in capite, paene similiter, sed non cum tali suctionis vi; dictum quod illi sint, quibus correspondet `chylus subtilis', qui adducitur versus cerebrum, et {2}ibi commiscetur novo spiritui animali, ut demandetur versus cor. Qui extrinsecus agebant, mihi primum visi sunt a parte anteriore paulo sinistrorsum, postea ibi superius, sic ut regio eorum observata sit a plano septi narium versus planum auris sinistrae assurgendo. Qui illam provinciam constituunt, sunt duplicis generis, quidam satis modesti sunt, quidam petulantes; {3} modesti sunt qui desideraverunt scire cogitata hominum, ob finem {4} alliciendi et devinciendi' illos sibi, qui enim cogitata alterius scit, is arcana ejus et interiora, quae faciunt ut conjungantur; finis est conversatio et amicitia; hi solum bona desiderant scire, et explorant, et reliqua bene interpretantur: at petulantes cupiunt et student pluribus modis expiscari aliorum cogitata, fine vel lucrandi vel nocendi, et quia in tali cupiditate et studio sunt, alterius mentem detinent in re quam scire volunt non recedendo, {5}adjungendo etiam assensus ex affectione, sic attrahentes cogitationes etiam arcanas; similiter agunt in altera vita in societatibus ibi, et adhuc solertius, ibi nec sinunt divagari {6}alterum a sua idea, quam etiam accendunt, et sic eliciunt; inde postea tenent illos quasi in vinculis, et sub arbitrio, quia conscii malorum: sed hi spiritus sunt inter vagabundos, et saepius castigantur. @1 sensu I$ @2 ubi$ @3 i qui$ @4 ut allicerent et devincirent$ @5 adjungunt$ @6 alios$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church