5181. Ex gyris etiam aliquantum cognosci potest, ad quamnam provinciam in Maximo Homine, et correspondenter in corpore, spiritus et angeli pertinent; gyri eorum qui ad provinciam lymphaticorum pertinent, sunt tenues et citi, sicut aqueum leniter fluens, sic ut vix aliqua gyratio appercipi queat. Qui ad lymphatica pertinent, postea feruntur in loca, quae dixerunt referre mesenterium; dictum mihi quod ibi sint quasi labyrinthi; es quod inde dein auferantur ad varia loca in Maximo Homine ut inserviant usui, sicut chylus in corpore.