Arcana Coelestia (Elliott) n. 5405

Previous Number Next Number See English 

5405. `Et dixit, Ecce audivi quod sit annona in Aegypto': quod significet quod comparari queant vera per scientifica, constare potest ab illis quae mox supra n. 5402 explicata sunt, ubi per `quod esset annona in Aegypto' significatur animus comparandi sibi vera per scientifica quae `Aegyptus'; quid per scientifica quae `Aegyptus', intelligitur, ibi etiam videatur. `Annona' hic in lingua originali exprimitur per vocem quae significat fractionem, per similem vocem {1}etiam emere et vendere, ubi dicitur quod filii Jacobi emerent illud in Aegypto, et quod ibi Josephus venderet illud; causa est quia in Antiqua Ecclesia {2}frangebatur panis cum daretur alteri, et per id significabatur communicare ex suo, et appropriare bonum, ex suo, ac ita mutuum facere amorem; cum enim frangitur panis et datur alteri, tunc communicatur ex suo; aut cum inter plures frangitur panis, tunc unus panis fit mutuus, consequenter conjunctio per charitatem; inde patet quod fractio panis fuerit significativum mutui amoris; [2]ritus ille quia receptus fuit, et sollemnis in Ecclesia Antiqua, ideo quoque per ipsam fractionem {3}intelligebatur annona quae communis fiebat; quod `panis' sit bonum amoris, videatur n. 276, 680, 1798, 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976; inde est quod Dominus cum panem daret, eum fregerit, ut apud Matthaeum, Jesus sumens quinque panes et duos pisces, suspiciens in caelum, benedixit, et frangens dedit discipulis panem, xiv 19, Marc. vi 41, Luc. ix 16:

apud eundem, Jesus sumens septem panes et pisces, gratias agens, fregit et dedit discipulis suis, et discipuli turbae, xv 36, Marc. viii 6:

apud eundem, Accipiens Jesus panem, benedicens, fregit et dedit discipulis, et dixit, Accipite, comedite, hoc est corpus Meum, xxvi 26, Marc. xiv 22, Luc. xxii 19:

apud Lucam, Factum est cum Dominus accumberet cum illis, accipiens panem benedixit, et frangens tradidit illis; et illorum aperti sunt oculi et agnoverunt Ipsum. . . . Narrarunt discipuli, quomodo Dominus agnitus esset illis in fractione panis, xxiv 30, 31, 35:

apud Esaiam, Hoc jejunium est quod eligo, . . . frangere esurienti panem tuum, lviii 6,7. @1 quoque$ @2 dicebatur frangere panem$ @3 intellectum est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church