Arcana Coelestia (Elliott) n. 5422

Previous Number Next Number See English 

5422. `Et gessit se alienum ad illos': quod significet non conjunctionem quia absque medio, constat a significatione `gerere se alienum' quod hic sit non conjunctio quia absque medio; qui enim (t)non in conjunctione reciproca est quia absque medio, is apparet alienus, prout {1}verum internum seu verum immediate a Divino, illis qui in veris externis sunt {2}; inde nunc est quod Josephus se alienum gesserit ad fratres suos, non quod is alienus fuerit, amavit enim illos, nam conversus ab illis flevit, vers. 24, sed alienum a parte illorum ob non conjunctionem, repraesentatur per quod {3}ipse se ita gesserit; {4} sicut pro exemplo: ubi dicitur in Verbo quod Jehovah seu Dominus alienum se gerat populo, opponat se illis, rejiciat illos, damnet, mittat in infernum, puniat, delectetur ut talia fiant, intelligitur in sensu interno quod illi se alienos Jehovae seu Domino gerant, opponant se Ipsi, in malis sint quae rejiciunt illos a facie Ipsius, quae damnant illos, quae mittunt {5} in infernum, et quae puniunt, et quod ex Jehovah seu Domino nusquam talia procedant; sed ita dicitur in Verbo propter apparentiam, simplicibus enim sic apparet. [2]Similiter se habet cum veris internis, cum ea spectantur a veris externis absque conjunctione per medium, tunc apparent illa vera ab his prorsus aliena, immo quandoque opposita, cum tamen oppositio non est in veris internis sed apud vera externa; haec enim absque conjunctione per medium non spectare possunt illa aliter quam a luce mundi separata a luce caeli, consequenter aliena a se; sed de hac re plura in sequentibus. @1 A alters these to plurals$ @2 i non conjunctio per medium intercedat$ @3 ita se gesserit$ @4 i at in sensu interno intelligitur alienum apud illos qui spectant a nulla conjunctione$ @5 i illos$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church