Arcana Coelestia (Elliott) n. 5423

Previous Number Next Number See English 

5423. `Et locutus cum illis dura': quod significet inde quoque non correspondentiam, constat ex eadem explicatione quae {1}supra de eo quod `gesserit se alienum'; gerere se alienum spectat affectionem quae est voluntatis, et `loqui dura' spectat cogitationem quae {2} intellectus; `loqui' enim in sensu interno est cogitare, n. 2271, 2287, 2619; tunc enim internum alienum apparet externo, cum nulla affectio, et tunc internum dura loqui apparet, cum nulla correspondentia; correspondentia enim est apparitio interni in externo, et ibi ejus repraesentatio, quare ubi non correspondentia, est nulla apparitio interni in externo, proinde in hoc non illius repraesentatio, inde durum {3}. @1 mox supra de ea re$ @2i est$ @3i quod ibi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church