5432. `Exploratores vos': quod significet quod solum ad captandum lucrum, constat (c)ex significatione `exploratorum' quod hic sit ad captandum lucrum; quod nihil aliud {1} in sensu interno per `exploratores' significetur, constat ex serie; agitur enim in sensu interno de veris Ecclesiae quod approprianda naturali, et quod appropriari ei nequeant nisi per influxum a caelesti spiritualis per medium; vera illa Ecclesiae sunt `filii Jacobi', seu `fratres Josephi', caeleste spiritualis est `Josephus', et medium est `Benjamin'. Quomodo se res habet {2} n. 5402 dictum est, quod nempe vera fidei Ecclesiae, quae doctrinalia vocantur, in prima aetate cum addiscuntur, non aliter capiantur (c)et memoriae mandentur quam sicut alia scientifica, et tamdiu manent ut scientifica, usque dum homo incipit ex suo visu intueri illa et videre num vera sint, et cum viderit quod vera sint, quod agere secundum illa velit; illa intuitio et haec voluntas faciunt ut non amplius scientifica sint sed praecepta vitae, et denique vita; ita enim intrant in vitam, cui {3} appropriantur. [2]Qui ad aetatem adultam {4}pervenerunt, et magis qui ad senilem, et vera Ecclesiae quae vocantur doctrinalia, non ex suo visu {4}intuiti sunt, et {4}viderunt num vera sint, et dein non secundum illa vivere {4}voluerunt, {4}illi nec aliter {4}retinent illa apud se quam sicut reliqua scientifica; sunt modo in naturali {4}eorum memoria, et inde in ore; cumque illa {4}loquuntur, non {4}loquuntur illa ex interiore suo homine seu ex corde sed modo ab exteriore homine, et ex ore; in hoc statu cum est homo, nequaquam potest credere quod vera Ecclesiae vera sint, utcumque sibi videretur quod credat; quod sibi videatur quod credat illa vera esse, est quia fidit aliis, et quae aliorum sunt, apud se confirmavit; {5} confirmare quae ab aliis, sive vera sint sive falsa, perfacile est, id enim est opus solius ingenii; [3]haec vera Ecclesiae, seu illi qui taliter in veris Ecclesiae sunt, significantur per `exploratores venientes ad videndum nuditatem terrae'; doctrinalia enim suae Ecclesiae non credunt ex aliqua affectione veri sed ex affectione aucupandi honores vel captandi lucrum, quapropter apud se vix aliquid credunt utplurimum corde negant, {6}considerantes doctrinalia illa sicut mercator suas merces; et tunc sibi docti et sapientes apparent quando ex se vident quod non vera sint, et usque persuadere queant vulgo quod vera sint; quod perplures antistites Ecclesiae tales sint, patet manifeste ab illis in altera vita; (m)ibi enim in sphaera suarum affectionum et inde cogitationum sunt, ubicumque vadunt, quae sphaera manifeste percipitur ab aliis, inde qualis affectio veri eis fuerit, et qualis fides, ad apertum sensum noscitur; in mundo hoc non manifestatur, nam {7}talium perceptio spiritualis ibi non est, et quia ita, non ipsa manifestant, privarentur enim suo lucro. [4]Quod exploratores sint, satis constare potest ex eo quod tales apud illos qui in veris ex bono sunt, nihil aliud quaerant quam naevos, ut incusent et damnent; tales sive sint ex ita dictis Papistis, sive ex Reformatis, sive ex Quakeris, sive ex Socinianis, sive ex Judaeis, cum semel confirmarunt apud se doctrinalia suae Ecclesiae, anne {8}alii sunt quam exploratores, nam ipsissima vera, si alicubi sunt, rident et damnant, {9}vera enim quod vera sint, non capiunt; causa est quia illis non est affectio veri propter verum, minus propter vitam, sed propter lucrum; tales etiam cum legunt Verbum, scrutantur Verbum solum fine confirmandi doctrinalia scientifica propter lucrum, ac {10}plures eorum scrutantur Verbum ut videant nuditatem terrae, hoc est, ut videant quod Ecclesiae vera non sint vera, sed modo inserviant ad persuadendum aliis quod vera sint, lucrandi causa. [5]Qui autem in affectione veri sunt propter verum et propter vitam, consequenter propter regnum Domini, illi quidem fidem habent doctrinalibus Ecclesiae, sed usque scrutantur Verbum non propter alium finem quam propter verum, inde illis sua fides et sua conscientia; si quis eis dicit quod manendum in doctrinalibus Ecclesiae ubi nati, cogitant, si nati fuissent in Judaismo, si in Socinianismo, Quaquerismo, Gentilismo Christiano, aut etiam extra Ecclesiam, quod similiter ab illis qui ibi, ita dictum fuisset, et quod ubivis dicatur, hic Ecclesia, hic Ecclesia, hic vera et non alibi; et cum ita, quod scrutandum Verbum cum devota prece ad Dominum, ut illustratio; tales non perturbant aliquem intra Ecclesiam, nec {11}unquam damnant alios, scientes quod usque unusquisque, qui Ecclesia, vivat ex sua fide. @1 i hic$ @2 i supra$ @3 i vera$ @4 in singular or altered into singular$ @5 i et$ @6 et modo considerant$ @7 si manifestaretur$ @8 solum exploratores sunt, etiam$ @9 nam vera$ @10 utplurimum$ @11 usquam$