Arcana Coelestia (Elliott) n. 5433

Previous Number Next Number See English 

5433. `Ad videndum nuditatem terrae venistis': quod significet quod nihil potius illis quam sibi scire, quod non vera sint, constat a significatione `venire ad videndum' quod sit cupere scire quod ita sit, proinde nihil potius illis quam scire; ex significatione `nuditatis' quod sit absque veris, ita quod non vera sint, de qua sequitur; et ex significatione `terrae'{1}, hic ideo `nuditas terrae' sunt non vera Ecclesiae; quod `terra' sit Ecclesia, videatur n. 566, 662, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 3355, 4447, 4535. Quod `nuditas' significet {2}deprivatum veris seu absque veris, est quia `vestes' in genere significant vera, et unaquaevis in specie vestis aliquod verum singulare, videatur n. 2576, 3301, 4545, 4677, 4741, 4742, 4763, 5248, 5319, inde `nuditas' significat quod absque veris; {3}ut quoque a locis e Verbo infra videbitur. [2]Quomodo cum his se habet, patet ab illis quae mox supra n. (x)5432 dicta sunt, quod nempe illi qui vera (t)discunt non propter verum ac propter vitam sed propter lucrum, nequaquam aliter possint quam {4}apud se cogitare quod vera Ecclesiae non sint vera; causa est quia affectio lucri est affectio terrestris, et affectio veri est affectio spiritualis; una aut altera dominium habebit, {5} nemo potest servire duobus dominis; quapropter ubi una affectio est, altera non est, ita ubi affectio veri,ibi non affectio lucri, et ubi affectio lucri, ibi non affectio veri; inde est quod si affectio lucri dominium habet, nequaquam possit aliter esse quam quod nihil potius sit quam quod vera non sint vera, at usque nihil potius {6} quam quod vera credantur vera ab aliis; si enim homo internus spectat deorsum, nempe ad terrestria, et ibi ponit omne, nequaquam potest spectare sursum et ibi ponere aliquid, nam terrena prorsus absorbent et suffocant; causa est quia angeli caeli apud hominem non possunt esse in terrestribus, quapropter illi recedunt, et tunc accedunt spiritus infernales, qui apud hominem non possunt esse in caelestibus, inde caelestia ei nauci sunt, et terrestria ei omne; et cum (t)terrestria ei sunt omne, tunc doctiorem et sapientiorem reliquis se credit, in eo quod Ecclesiae vera sibi negat, dicens corde quod simplicibus sint illa; erit itaque vel in affectione terrestri vel in affectione caelesti, non enim potest esse {7} cum angelis caeli et simul cum infernalibus, penderet enim tunc inter caelum et infernum; at cum in affectione veri est propter verum, hoc est, propter regnum Domini, ibi enim est Divinum Verum, ita propter Ipsum Dominum, tunc inter angelos est, et tunc nec vilipendit lucrum, quatenus id conducit ei ad vitam in mundo, sed non pro fine habet lucrum, verum usus inde quos spectat ut fines medios ad finem ultimum caelestem; ita nullatenus ponit cor in lucro. [3]Quod nuditas significet absque veris, constare etiam potest ab aliis locis in Verbo, ut apud Johannem, Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe, Quia dicis quod dives sim, et ditatus sim, ut nullius opus habeam, cum non scias quod tu sis miser et miserabilis, et egenus, et caecus et nudus, Apoc. iii 17;

{8}ibi `nudus' pro in veri penuria: apud eundem, Consulo te ut emas a Me aurum igne purificatum, . . . et vestimenta alba ut induaris, et non manifestetur pudor nuditatis tuae, Apoc. iii 18;

`emere aurum' pro comparare et appropriare sibi bonum; `ut ditescas' pro ut in bono caelesti et spirituali {9}sit; `vestimenta alba' pro vera spiritualia; `pudor nuditatis' pro quod absque bonis et veris; quod `emere' sit sibi comparare et appropriare, videatur n. 5374; quod `aurum' sit bonum caeleste et spirituale, n. 1551, 1552; `vestimenta' quod sint vera, n. 1073, 2576, 4545, 4763, 5248, 5319; quod `album' praedicetur de vero, quia {10}ex luce caeli, n. 3301, 3993, 4007, 5319: apud eundem [4]Ecce venio sicut fur, beatus qui vigilat et servat vestimenta sua, ut non nudus ambulet, Apoc. xvi 15;

`qui servat vestimenta sua' pro qui vera; {11}`ne nudus ambulet' pro ne absque veris: apud Matthaeum, Rex dicet illis a dextris, Nudus fui et circuminduistis Me: . . . et illis a sinistris, Nudus et non circuminduistis Me, xxv 36, 43;

`nudus {12}' pro bonis qui agnoscunt nihil boni et veri in se esse, n. 4958: apud Esaiam, [5]Nonne hoc jejunium ... frangere famelico panem tuum, et ut afflictos exules introducas in domum, cum videris nudum et obtexeris illum, lviii 7;

similiter: apud Jeremiam, Peccatum peccavit Hierosolyma, ideo in menstruam facta, omnes qui honoraverunt eam, vilipenderunt eam, quia viderunt nuditatem ejus, Thren. i 8;

ubi `nuditas' pro absque veris: apud Ezechielem, Venisti in decora decorum, ubera solidata sunt, et crinis tuus crevit, eras tamen nuda et nudata.... Expandi alam Meam super te, et operui nuditatem tuam. . . Non recordata es dierum juventutis tuae, cum esses nuda et denudata, xvi 7,8,22;

{13}ibi de Hierosolyma, [6]per quam intelligitur Ecclesia Antiqua qualis cum instaurata, et qualis dein facta, quod nempe primum absque veris {14}sed dein instructa in veris, {15}et quod demum ea rejecerit: apud eundem, Si vir justus qui fecerit judicium et justitiam, . . . panem suum famelico det, et nudum contegat veste, xviii (5,) 7;

`nudum contegere veste' pro instruere in veris illos qui desiderant vera: apud Hosheam, Ne forte exuam eam nudam, sistam eam secundum diem pari ejus, et ponam eam sicut desertum, et disponam eam sicut terram siccitatis, et occidam eam per sitim, ii 3;

`exuere nudam' pro ut sit absque veris: apud Nahum, Ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam, iii 5;

`ostendere gentibus nuditatem' pro turpitudinem; omnis turpitudo est a non veris, et omnis pulchritudo a veris, n. 4985, 5199. @1 i quod sit Ecclesia$ @2 quod$ @3 n. 1073$ @4 velle$ @5 i nam$ @6 i ei$ @7 i in una et simul in altera, hoc est,$ @8 ubi$ @9 sis, et$ @10 in$ @11 ,ut mox supra, inde nudus pro absque veris$ @12 i fui$ @13 ubi$ @14 ac$ @15 quae dein rejecerat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church