5464. `Et verificabuntur verba vestra': quod significet quod tunc erit cum veris sicut pronuntiatum est, constare potest absque explicatione; quomodo illi pronuntiarunt de se, consequenter de Ecclesiae veris quae repraesentabant, videatur supra n. 5434-5456. Cum hoc ita se habet: qui in veris Ecclesiae modo sunt propter lucrum, illi aeque ac alii possunt pronuntiare quomodo se habet cum veris, {1}ut, pro exemplo, quod vera non approprientur alicui nisi conjuncta sint cum interiore homine, immo quod ei non conjungi queant nisi per bonum, tum quod non prius sit vita veris; haec {2}et similia quandoque vident illi peraeque ac alii, et quandoque ad apparentiam perspicacius, sed {3}modo tunc quando de illis cum aliis loquuntur; quando autem loquuntur secum, ita cum interiore suo homine, {4}hoc est, cum cogitant, tunc illi qui in veris Ecclesiae sunt modo propter lucrum, vident contraria, et tametsi vident contraria et corde vera negant, usque persuadere possunt aliis quod ita se res habeat, immo quod ipsi taliter in veris sint; [2]cupiditas lucri, honoris et famae propter illa, haurit omnia media persuadendi et nihil lubentius quam talia quae in se vera sunt, haec enim absconditam in se vim attrahendi animos habent; tali facultate, nempe facultate {5}intelligendi num vera sint, praeditus est homo, qualiscumque sit, {6}modo non fatue stupidus, ex causa ut per intellectualem partem possit reformari et regenerari; sed cum in perversa abivit et prorsus illa quae fidei Ecclesiae sunt, {7} rejecit, tunc quidem in simili facultate intelligendi vera est sed non amplius vult intelligere illa, aversatur illa ad primam auditionem. @1 quod nempe$ @2 enim$ @3 hoc$ @4 seu$ @5 A d appercipiendi i intelligendi$ @6 si$ @7 i a se$