Arcana Coelestia (Elliott) n. 5478

Previous Number Next Number See English 

5478. `Quia interpres inter illos': quod significet quod tunc spiritualia prorsus aliter capiantur, constat ex significatione `interpretis inter illos' quod sit quod spiritualia aliter capiantur, interpres enim linguam unius transfert in linguam alterius, ita alterius sensa exponit ad captum alterius; inde est quod per `interpretem inter illos' significetur quod tunc spiritualia prorsus aliter capiantur, nempe ab illis qui sunt in Ecclesiae veris nondum per bonum conjunctis interno homini. Quod vera Ecclesiae prorsus aliter capiantur ab illis qui in bono sunt, hoc est, apud quos vera illa conjuncta sunt bono, quam ab illis qui non in bono sunt, hoc apparet quidem sicut paradoxon sed usque est verum; vera enim ab illis qui in bono sunt, spiritualiter capiuntur quia in spirituali luce sunt; at vera ab illis qui non in bono sunt, naturaliter capiuntur quia in naturali luce sunt; inde vera ab illis qui in bono sunt, sibi conjuncta habent vera continue, sed ab illis qui non in bono sunt, sibi conjuncta habent perplura fallacia et quoque falsa; causa est quia vera apud illos qui in bono sunt, se extendunt in caelum, at vera apud illos qui non in bono sunt, se non extendunt in caelum; sunt inde vera apud illos qui in bono sunt, plena, at apud illos qui non in bono sunt, paene vacua; plenitudo illa et vacuitas illa non apparent coram homine quamdiu in mundo vivit, at coram angelis; si homo sciret quantum caeleste (t)esset in veris conjunctis bono, prorsus aliter de fide sentiret.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church