5479. `Et conversus a super illis': quod significet aliquid retractionis, constat a significatione `converti a super illis' cum praedicatur de influxu boni a Divino seu Domino, quod sit aliquid retractionis; Dominus enim nusquam (t)convertit Se ab aliquo, sed moderatur influxum boni secundum statum hominis seu angeli; haec moderatio est quae intelligitur per retractionem.