Arcana Coelestia (Elliott) n. 5511

Previous Number Next Number See English 

5511. `Cum nobis dura': quod significet non conjunctionem cum illo ob non correspondentiam, constat ex significatione `loqui dura' cum praedicatur de interno respective ad externum a se separatum, quod sit non conjunctio ob non correspondentiam, de qua supra n. 5422, 5423; si enim non correspondentia est externi cum interno, tunc omne id quod internum est et ab interno venit, externo apparet `durum', quia non est conjunctio; sicut pro exemplo: si dicatur ab interno, seu ab illo qui in interno est, quod homo nihil cogitet ex se, sed vel ex caelo hoc est, per caelum a Domino, vel ex inferno; si bonum cogitat {1} quod sit per caelum a Domino, si malum quod sit ab inferno; hoc prorsus ut durum apparet ei qui vult ex se cogitare, et qui credit se tunc nihil esse; cum tamen verissimum est, et omnes qui in caelo, in perceptione sunt quod ita sit. [2] Similiter si {2} dicatur ab interno,seu ab illis qui in interno sunt, quod gaudium in quo angeli, sit ex amore in Dominum et ex charitate erga proximum, nempe cum in usu sunt praestandi illa quae amoris et charitatis sunt, et quod in his tale gaudium et talis felicitas sit ut prorsus sit ineffabile; hoc durum erit illis qui solum in gaudio ex amore sui et mundi sunt, et in nullo proximi nisi propter se; cum tamen caelum et caeli gaudium tunc in homine incipit cum respectus sui in usibus quos facit, exspirat. [3] Sit etiam hoc pro aliquo exemplo: si dicatur ab interno quod anima hominis nihil aliud sit quam internus homo, et quod internus homo post mortem appareat prorsus sicut homo in mundo, simili facie, simili corpore, simili facultate sensitiva, et simili cogitativa, qui foverunt opinionem de anima quod modo sit cogitativum quid, et sic quasi aethereum, ita absque forma, et quod illa reinduitura corpus {3}, illi alienum a vero putabunt esse quod anima sit talis, atque durum erit illis qui credunt quod corpus sit modo homo, audire quod anima sit ipse homo, et quod corpus quod tumulatur, ad nihil conducat {4} in altera vita; quod id verum sit, scio, nam, ex Divina Domini misericordia, fueram cum illis, non cum aliquibus sed cum multis, non semel sed saepe, et locutus cum illis de eo. Ita quoque in innumeris aliis. @1 cogitet$ @2 A has this and next examples transposed.$ @3 i suum$ @4 conducere$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church