5512. `Et dedit nos sicut explorantes terram': quod significet quod animadverterit vera Ecclesiae fuisse ad captandum lucrum, constat ex repraesentatione `filiorum Jacobi' qui hic sunt `nos', quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5427, 5458; et ex significatione `exploratorum' seu `explorantium terram' quod sint qui in veris Ecclesiae solum ad captandum lucrum, de qua n. 5432.