5513. `Et diximus ad eum, Recti nos, non sumus exploratores': quod significet negativum quod in veris lucri {1} causa, constat ex significatione `dicere ad eum' quod sit responsum, hic negativum; ex significatione `recti nos' quod sit quod in veris quae in se vera sunt, de qua n. 5434, 5437, 5460; et ex significatione `exploratorum quod sint qui in veris Ecclesiae lucri causa; hic quod non lucri causa. @1 see p. 182, ft. 2$