5568. Aliquoties apud me fuerant qui {1}striderent dentibus; erant ex infernis ubi illi qui non solum vitam malam egerant sed etiam se confirmarunt contra Divinum et omnia deduxerunt ad naturam; illi strident dentibus cum loquuntur, quod tetrum auditu. @1 stridebant$