Arcana Coelestia (Elliott) n. 5569

Previous Number Next Number See English 

5569. Sicut est correspondentia ossium et cuticularum, etiam est correspondentia capillorum, hi enim ex radicibus in cuticulis propullulant; quicquid{1} est correspondentiae cum Maximo Homine, hoc apud spiritus et angelos est, nam unusquisque Maximum Hominem ut imago refert; sunt ideo angelis comae decenter et ordinate dispositae; comae repraesentant naturalem eorum vitam et ejus correspondentiam cum vita eorum spirituali; quod `comae' seu `capilli' significent illa quae vitae naturalis sunt, videatur n. 3301, et `tondere comas' quod sit accommodare naturalia ut decentia sint, ita decora, n. 5247. @1 i enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church