Arcana Coelestia (Elliott) n. 5604

Previous Number Next Number See English 

5604. `Mitte puerum mecum': quod significet ut adjungeretur ei, nempe bono Ecclesiae quod per `Jehudam' repraesentatur, constat ex significatione `mittere cum illo' quod sit ei non reliquis adjungere, nam dicitur in sequentibus `Spondebo pro illo, e manu mea quaeres illum'; et ex repraesentatione `Benjaminis' qui hic est `puer', quod sit {1}interius verum, de qua mox supra n. 5600 {2}; puer dicitur quia id quod est interius, in Verbo {3}respective vocatur puer, ex causa quia plus innocentiae {4}est in interiori quam in exteriori, et innocentia {5} significatur {6}per infantem {7}et quoque per puerum, n. 5236. @1 verum boni$ @2 i 5602$ @3 vocatur puer respective$ @4 in se habet$ @5 in Verbo$ @6 i sicut$ @7 ita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church