Arcana Coelestia (Elliott) n. 5605

Previous Number Next Number See English 

5605. `Et surgemus, et ibimus, et vivemus, et non moriemur': quod significet vitam spiritualem secundum gradus, constat a significatione `surgere' quod sit elevatio ad superiora seu interiora, proinde ad illa quae sunt vitae spiritualis, de qua n. 2401, 2785,2912, 2927, 3171, 4103, 4881; a significatione `ire' quod sit vivere, de qua n. 333513690,4882, 5493, et quia sequitur `et vivemus', ire significat primam vitam spiritualem; ex significatione `vivere' quod sit vita spiritualis, non enim alia vita in sensu interno Verbi intelligitur; et ex significatione `non mori' quod sit non amplius damnari, seu extra statum damnationis esse, {1}nam non alia mors in sensu interno Verbi quam mors spiritualis quae est damnatio, intelligitur; inde patet quod per `surgemus, et ibimus, et vivemus, et non moriemur' significetur vita secundum gradus, nempe introductio ad vitam per `surgere', primum vitae per `ire', ipsa vita per `vivere', eductio ab illis quae non vitae per `non mori'. [2](S)Quod `ire' in sensu interno sit vivere, apparet ei qui non de vita spirituali aliquid novit, alienum; sed hoc similiter se habet sicut `proficisci', quod sit vitae ordo et vitae successivum, n. 1293, 4375, 4554, 4585, et sicut `peregrinari' quod sit instrui et secundum id vivere, n. 1463, 2025, 3672; dici {2}`quidem' potest causa cur `ire, proficisci, et peregrinari' illa significant, sed causa est talis ut vix recipi possit ab illis qui non sciunt quomodo cum motibus in altera vita se habet; motus ibi et progressiones non aliud sunt, quia non aliunde, quam mutationes status vitae; hae mutationes apparent in externis prorsus sicut progressiones a loco in locum; quod ita sit, a multa experientia ex altera vita confirmari potest; ambulavi enim ibi in spiritu cum illis et inter illos, per eorum plures mansiones, et hoc tametsi quoad corpus mansissem in eodem loco; et quoque locutus sum cum illis quomodo id posset fieri, et instructus quod sint mutationes status vitae, quae in mundo spirituali faciunt progressiones; [3] quod etiam confirmabatur per id quod spiritus per mutationes status inductas, possint sisti in alto, et momento in profundo, tum longe in occidente, et momento in oriente, et sic porro; sed, ut dictum, hoc non potest non ut alienum apparere ei qui non de vita in mundo spirituali aliquid novit; sunt enim ibi non spatia nec tempora sed pro illis sunt status vitae; hi status in externis producunt apparentiam prorsus vivam progressionum et motuum; apparentia illa est tam viva et realis sicut est apparentia ipsius vitae, nempe quod vita sit in nobis, ac ita nostra, cum tamen vita influit a Domino Qui est fons unde omne vitae, videatur n. 2021, 2658, 2706, 2886-2888, 3001,3318,3337,3338,3484,3619,3741-3743, 415I, 4249,4318-4320, 4417, 4523, 4524, 4882. Quia `ire et moveri' significant vivere, ideo ab antiquis dictum fuit quod {3}`in Deo moveamur, vivamus, et simus', et per `moveri' intellectum externum vitae, per `vivere' internum ejus, et per `esse' intimum. @1 nec$ @2 quoque$ @3 This quotation appears in Acts xvii 28 where Paul is speaking to the Athenians; he continues `as certain of your own poets have said.'$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church