Arcana Coelestia (Elliott) n. 5686

Previous Number Next Number See English 

5686. `Fratrem suum, filium matris suae': quod significet internum a naturali, ut a matre, constat a repraesentatione `Benjaminis' qui hic `frater et filius matris', quod sit internum, de qua n. 5469, et quia est medium, ideo existit a caelesti spiritualis quod est `Josephus' ut a patre, et a naturali ut a matre, ab utroque enim trahet ut pro medio inserviat; hoc nunc est quod intelligitur per internum a naturali ut a matre; et quia caeleste spiritualis quod est `Josephus', similiter exstiterat a naturali ut a matre, sed a Divino ut a patre, ideo vocatur Benjamin, sicut ex nativitate etiam fuerat `frater suus, filius matris suae'; in mox sequentibus vocatur etiam `filius'. Frater dicitur omnis a Domino, Qui hic per `Josephum' in supremo sensu intelligitur, qui aliquid boni charitatis habet a Domino; is quoque vocatur `filius matris suae', sed tunc per `matrem' intelligitur Ecclesia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church