5687. `Et dixit': quod significet perceptionem, constat a significatione `dicere' in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua saepius prius; quod `dicere' sit percipere, est quia in caelo ipsae cogitationes ex quibus loquela, percipiuntur, aliter ac in mundo; inde est quod {1}percipere in sensu spirituali sit `loqui' aut `dicere' in {2}sensu litterali, seu quod idem, in sensu naturali. @1 perceptio$ @2 A d, but evidently in error$