5688. `An hic frater vester minimus, quem dixistis ad me?': quod significet natum post omnes, ut quoque illis notum, constat ex significatione `fratris minimi' quod sit qui natus post omnes, de qua sequitur; et ex significatione `quem dixistis ad me' quod sit perceptum ab illis; quod `dicere' sit perceptum, videatur mox supra n. 5687, ita notum. Quod Benjamin dicatur hic, sicut fuerat, `frater eorum minimus', hoc est, natus post omnes seu natu minimus, est quia ita quoque cum medio quod repraesentat `Benjamin', se habet in sensu spirituali; medium enim apud hominem nascitur post omnes, cum enim nascitur homo spiritualiter, hoc est, cum renascitur, tunc rationale ejus quod est internum humanum, primum a Domino regeneratur, et postmodum naturale, quia per rationale regeneratur a Domino naturale n. 3286, 3288, 3321, 3493, 4612; medium itaque quia trahet ab utroque, nempe a rationali spirituali seu novo facto, et quoque a naturali, et quia medium non aliquid trahere potest a naturali nisi hoc quoque novum fiat, idcirco non potest medium nasci quam postea, et quidem secundum gradum quo naturale regeneratur. [2]Omnia quae de filiis Jacobi memorantur in Verbo, ita ex providentia contigerant, ob causam {1}quia de illis et de posteris eorum conscriberetur Verbum, et hoc in se contineret caelestia, et in supremo sensu Divina, quae illi actualiter repraesentarent, ita quoque quod `Benjamin' quia ultimo natus est, ideo repraesentaret medium inter internum et externum, seu inter caeleste spiritualis quod fuit Domino in mundo, et inter naturale quod etiam fuit Domino, et quod Divinum faceret; [3]omnia {2} quae de Josepho et ejus fratribus memorantur, in supremo sensu repraesentant glorificationem Humani Domini, hoc est, quomodo Dominus Humanum in Se Divinum fecit, causa quod id in sensu intimo repraesentetur, est ut Verbum in sensu suo intimo sanctissimum esset; {3}ut et, quod in singulis tale in se contineret quod intraret in sapientiam angelicam; nam notum est quod sapientia angelica ita transcendat intelligentiam humanam ut ab homine vix quicquam capi possit inde; ipsa quoque felicitas angelorum est quod in singulis sit de Domino, nam in Domino sunt; et praeterea glorificatio Humani Domini est exemplar regenerationis hominis, {4} inde regeneratio hominis etiam simul in sensu interno Verbi, ubi glorificatio Domini, sistitur; regeneratio hominis cum ejus innumerabilibus arcanis etiam intrat in sapientiam angelicam, et sistit eorum felicitatem secundum applicationem ad usus, qui {5}sunt ad reformandum hominem. @1 ut repraesentarent caelestia et in supremo sensu Divina, ac de illis et posteris eorum conscriberetur Verbum, ita quoque quod Benjamin ultimo natus sit, et quod ideo quoque$ @2 i enim$ @3 ac$ @4 i et$ @5 est$