Arcana Coelestia (Elliott) n. 5709

Previous Number Next Number See English 

5709. `Et bibebant': quod significet applicationem verorum sub bono, constat a significatione `bibere' quod sit communicatio et {1}appropriatio veri, de qua n. 3168, 3772, 4017, 4018, inde etiam applicatio ejus; quod sub bono, est quia omnis applicatio veri fit sub bono, {2}videatur supra n. 5704. @1 applicatio I$ @2 i vera applicari et co-optari nequaquam possunt, nisi per bonum, bonum enim est vis spiritualiter activa seu viva, at verum est vis spiritualiter passiva seu mortua, quapropter nisi bonum adsit, nullatenus applicari possunt vera, non enim possunt vires passivae applicari absque vi activa, et quidem non absque vi activa eis cognata; et cum applicatae sunt binae illae vires, tunc apparet activum in passivo, causa est quia illud per hoc agit: quis usquam aliquid in mundo existens concipere potest, quod non existit a binis viribus, nempe a vi activa et passiva; haec naturaliter vera sunt, etiam sunt spiritualiter, quia correspondent. Si consideras vera, quae fidei vocantur, anne passiva sunt respective ad bona quae charitatis et amoris? inde quoque sciri potest quod vera homini nequaquam possint applicari nisi ille sit in bono, nempe in bono spirituali, quod est charitatis erga proximum et amoris in Dominum: de ordinatione verorum sub bono.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church